Praecepit quoque Dominus fieri candelabrum ex auro purissimo ductile. Tamen Josephus fusile dicit. Cujus hastile basi infixum erat, et ferreum super vestimentum calamis aureis quinque geniculatis ad modum cannae. Ubi autem calamorum capita inter se jungebantur, capita habebant tumentia, et invicem ad modum scyphi, quem cuppam dicimus. Jungebantur autem inter se tanquam duo scyphi in modum nucis, et ex fundo cujusque scyphi procedebant flores recurvi quasi lilia, et in ipso fundo, inter scyphum et lilia, erat sphaerula volubilis, sicut in capitibus cathedrarum subsunt sphaerulae volubiles, et ita cum in hastili essent quinque calami in hunc modum copulati, quatuor erant ibi juncturae, quarum quaeque habebat quasi scyphos duos sibi junctos, et sphaerulas simul et lilia, et hoc est quod Moyses dicit in hastili quatuor fuisse scyphos in modum nucis. Tamen Hebraeus non dicit scyphos, sed nigellatas rotunditates, scilicet nigello distinctas. Ex hoc hastili procedebant tria brachia, ex lateribus hinc et tria inde, ferrea, quorum unumquodque supervestitum erat calamis aureis, ad modum hastilis, et in juncturis coibant capita calamorum quasi scyphi in modum nucis cum sphaerulis et liliis. Et quia in unoquoque quatuor scyphos dicit Moyses fuisse, videtur unumquodque quatuor calamos habuisse. Videtur tamen quibusdam non sphaerulas fuisse in fundo scyphorum, ut dictum est, sed in media planitie cujusque calami sphaerulam volubilem superpositam. Sic erat candelabrum ex ferro, calamis aureis superinducto, factum si fusile fuit: si vero ductile simpliciter ex auro fuit, et malleis mirabili artificio in hanc formam productum. Erat autem, ut dicit Josephus, ex LXX partibus compositum, in una base erectum, sic in hastili, et brachiis erant calami viginti novem non integri; sed ex duabus partibus, in medio, ubi partes jungebantur erat sphaerula superposita, ne junctura videretur, et putaretur calamus unus; et ita erant calami viginti novem cum totidem sphaerulis quinquaginta octo quinque partes, in basi septem lampadum sedes. Quocunque vero modo factum fuerit, in summo septem habebat capita aequalia, super quae ponebantur septem lucernae aureae. Infusoria etiam septem ex auro erant, quibus oleum lucernis infundebatur. Erantque ibi forcipes dicti emunctoria ex auro ad emungenda, vel exstinguenda licinia. Etiam vascula ex auro erant ad exstinguendum in aqua quae emungebantur, ne tetrum redderent odorem, dicta extinctoria. Omne pondus ejus cum vasis suis habuit talentum auri ad pondus sanctuarii. Tria enim habebant talenta. Minus quinquaginta librarum, quod erat institorum, medium septuaginta, quod erat civium, maximum centum viginti, quod erat sanctuarii. Tamen Josephus dicit ipsum habuisse centum mnas, quas Hebraei cithares dicunt, Graeca lingua interpretatum, talentum nuncupatur. Positum autem erat ad austrum contra mensam non recte quidem, sed oblique.